| 1 Tunc Note ergo accepit pilatus ih̅m et flagellauit eum 2 et milites ornauerun͡t ei spineam coronam et capiti eius superposuerunt et uestimento purpureo circumdederunt eu̅ 3 et ueniebant Ad eum et dicebant habe rex iudaeoru̅ et dabant illi palmas 4 Exiuit iterum pilatus et ait illis ecce adduco illum uobis foras ut sciatis quoniam in ipso causam non inuenio 5 Exiuit ergo ih̅s foras habens spineam coronam et purpureum uestime̅tum· 6 cum ergo uidissent eum Pontifices et ministeria et clamauerun͡t cruci figatur · Dicit illis pilatus accipite uos illum et cruci figite · ego non inuenio in illo causam 7 Responderunt iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium di̅ se fecit 8 Cum audisset ergo pilatus hu͡nc sermonem Magis timuit 9 et introiuit in praetorium iterum et dicit ad ih̅m unde es tu · ih̅s responsum non dedit illi 10 Dicit illi ergo pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem figere te in crucem 11 Dixit ih̅s nullam potestatem haberes aduersus me nisi data es Set tibi desuper · propterea qui me tradidit tibi maius delictum habet · 12 ex hoc pilatus quaerebat dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes · si hunc dismiseris non eris amicus caesaris · omnis qui se regem facit contradicet caesari 13 Pilatus ergo cu̅ haec uerba audisset adduXit foras ih̅m et sedit pro tribunali in loco qui dicitur lithostrotus hebreice autem gennatha 14 fuit autem cena pura paschae hora quasi sexta et dicit iudaeis ecce rex uester 15 clamauerun͡t ergo tolle tolle cruci fige eum Dicit illis pilatus regnum uestru̅ cruci figam Responderunt sacerdotes nos Non habemus regem nisi caesarem 16 tunc ergo tradidit eum illis ut in crucem tolleretur Acceperunt ergo ih̅m 17 et ferens sibi crucem exiuit in locum qui dicitur caluariae locus nominatus qui dicitur hebreice gulgotha 18 ubi eum in cruce̅ tulerunt et cu̅ eo alios duos Hinc et inde in medium autem ih̅m 19 Scripsit autem et titulum pilatus et posuit supra crucem erat autem inscriptum hic ih̅s nazoreus rex iudaeoru̅ 20 Hunc ergo titulum multi legerunt iudaei quia iuxta ciuitatem in crucem sublatus est ih̅s Et rat scriptus ebreice latinae Et grece 21 Dicebant ergo pilato sacerdotes iudaeoru̅ noli scribere rex isdrahel sed quoniam ille dixit rex sum iudaeoru̅ 22 Respondit pilatus quod scrip scripsi · 23 milites ergo cum fixissent ih̅m acceperunt uestimentum eius et fecerunt de eo partes quattuor · singulis militibus · siMili modo et tunicam erat autem ei Note tunica non suta de superiore parte textilis 24 Dixerunt ergo ad inuicem non conscindamus illam sed sortiamur de ea cuius sit ut scriptura adimpleatur · diuiserunt sibi uestimenta mea et in uestem meam miserunt sortem Et milites quidem NoteIsta fecerunt 25 stabant autem ad crucem ih̅m mater eius et soror matris eius maria cleopha et maria magdalene 26 Ih̅s autem cum uidisset matrem et discipulum adsistentem quem diligebat · dicit ad matrem ecce filius tuus · 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua · ex illa hora accepit Discipulus eam secum 28 Tunc ih̅s cum sciret quoniam omnia perfecta sunt ut adimpleretur scriptura ait sitio 29 pelbis posita erat aceto plena · spongiam ergo aceto plenam hyssipo circumdederun͡t et adplicuerun͡t ori eius 30 Cum ergo accepisset ih̅s acetu̅ ait perfectum est · et inclinau͡it Capud et reddidit sp̅m · 31 Iudaei ergo quoniam cena pura erat ut non manerent in crucem corpora sabbato · fuit enim dies magnus illius sabbati Rogauerunt pilatum ut crura eorum fra̅gerentur et auferrentur 32 Uenerunt ergo milites et primi quidem fregerunt et alteriUs qui confixus erat illi in crucem · 33 ad ih̅m autem cum uenissent quomodo uiderunt illum iam mortuum non fregerunt eius crura · 34 sed unu͡s ex militibus la̅cea latus eius inseruit et exiuit aqua et sanguis 35 OM 36 Facta autem sun͡t ista ut scriptura adimpleatu͡r os non comminuatur eius 37 Et iterum alia scriptura uiderunt in quem pupugerunt 38 Post haec autem rogauit pilatum ioses qui ab arimatia erat discipuli ih̅m absconsus autem erat propter metum iudaeorum petit a pilato ut auferret ih̅m et permisit pilatus et ueneru͡n͡t et abstulerun͡t eum 39 Uenit autem et niCodemus qui uenerat ad ih̅m nocte primo tempore ferens malagmam Note murrae et aloen quasi libras centum 40 Acceperunt ergo corpus ih̅m et ligauerunt eu̅ cum aromatis sicut moyses iudaeis sepilire iussit 41 Fuit autem in loco ubi fixus cruci fuit ortus et in orto monumentum nouu̅ In quo nondu̅ quisquam erat positus 42 propter cena pura̅ quia iuata fuit illic posueru͡n͡t illum
|