VL 2: Codex Palatinus    John 5:1-47


1 Post haec erat dies festus iudaeorum et ascendit ih̅s in hierosolyma·  
2 est autem in hierosoLymis probatica natatoria quae dicitur hebreice bezatha· quinque porticus habens
3 in quibus recu̅ bebat multitudo infirmantium caecoru̅ clodorum aridorum expectantium motu̅ aquae
4 Angelus enim cata tempus discendebat in natatoria et turbabat aquam qui primus igi Tur discendisset post turbationem aquae sanus efficiebatur de quacumque tentus fuisset infirmitate
5 Erat autem quidam homo illic xxx et uiii annos habens in infirmitate sua aridus
6 Hunc cum uidisset ih̅s iacente̅ sciens quia mu͡ltum temporis haberet · dicit illi uis sanus Fieri ·   
7 Respo̅dit illi infirmus dn̅e hominem non habeo ut quando turbata est aqua mittat me in natatoriam · ego enim dum uenio alius ante me discendit
8 Dicit illi ih̅s surge et tolle grabattum tuum et ambula
9 et statim sanus factus est homo et surrexit et tulit grabattu̅ suum et ambu Lauit · erat autem sabbatum
10 Cum uidissent autem illum iudaei diceban͡t sabbatum est et non licet tibi tollere grabattum
11 Respondit illis et dixit qui me fecit sanum ipse mihi dixit tolle grabattu̅ tuum et ambula
12 Interrogauerunt eum iudaei dicentes quis est iste homo qui tibi dixit tolLe grabattum tuum et ambula·  
13 qui autem curatus fuerat non sciebat quis esset · ih̅s enim cum turbae essent declinauerat ab eo
14 Post haec inuenit eum ih̅s in templo et dixit ei ecce iam sanus factus es noli peccare ne quid tibi deterius contingat
15 Abiit homo et dixit iudaeis ih̅s est qui me sanu̅ Fecit
16 Et propter hoc persequebantur ih̅m iudaei et quaereban͡t eum occidere quia ista sabbatis faciebat
17 Et cit Note illi ih̅s pater meus usque modo operatur et ego operor
18 propter hoc quaerebant eum magis iudaei occidere quia non solum soluebat sabbatum sed quia et patrem Suum dicebat dm̅ · aequalem se faciens do̅ Respondens ih̅s et dixit ad eos
19 amen dico uobis non potest filius quicqua̅ facere a se nisi uiderit patre̅ suum faciente̅ quae enim pater facit   eadem et filius facit
20 Pater enim diligit OM et omnia ei ostendet quae ipse facit et maiora opera his ostendit ut uos Admiremini ·
21 quomodo enim pater suscitat mortuos et uiuificat ·   ita et filius quos uult uiuificat
22 nec enim pater iudicat quemquam ·   sed iudicium omne dedit filio
23 ut omnes honorificent filiu̅ sicut honorificant patrem Qui non honorificat filium non honorificat patrem qui Misit eum
24 Amen amen dico uobis quoniam qui sermonem meu̅ audit et credit ei qui me misit habet uitam aeternam et in iudicio damnationis non ueniet sed tra̅siet a morte ad uitam
25 Amen amen dico uobis quia ueniet hora et nunc est quando mortui audiant uo Cem fili di̅ et uibant
26 quomodo enim pater habet uitam in se sic dedit et filio habere uitam in semetipso·  
27 et potestatem dedit illi iudicium facere quia filius hominis est
28 Nolite admirari istut quia ueniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audiant uoce̅ Eius
29 et exian͡t qui bona faciunt in resurrectione uitae qui male egerint in resurrectione iudicii ·
30 non enim possum ego a meipso aliquid facere quomodo audio sic iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero uoluntatem meam ·   sed uoluntatem eius qui me misit
31 Si testimoniu̅ dixero de me testimonium meum non est uerum ·
32 alius est qui testis est de me et scitis quia uerum est testimonium meum quod reddidit pro me·  
33 uos misistis ad iohannem et testimonium dixit ueritati·  
34 ego autem non OM homine testimonium accipio sed haec dico ut uos Saluemini
35 ILle fuit lucerna ardens et lucens·   uos aute̅ uoluistis exultari ad oram in lumine eius
36 ego autem habeo testimonium eius maius iohannem opera enim quae dedit mihi pater ut ea perficiam · ipsa opera quae ego facio testimonio sunt de me quia pater me misit
37 et qui me misit Pater ipse testimonium perhibuit de me neque uocem eius umqua̅ audistis · neq(ue) figuram eius uidistis ·
38 neq(ue) uerbum eius habetis mane̅tem in uobis misit enim unicum filium suum et hunc non audistis neque credidistis
39 Scrutamini scripturas in quib(us) putatis uos uiTam aeternam habere   et haec testimonio su͡n͡t de me  
40 et non uultis ad me uenire ut uitam aeternam habeatis
41 Gloriam ab hominibus non accipio
42 sed cognoui uos quia non habetis dilectionem di̅ in uobis
43 ego enim ueni in nomine patris mei et non recepistis me si alius uenerit in nomine Suo hunc recepietis   ·
44 quomo potestis uos credere gloriam ab inuicem accipientes et gloriam a solo do̅ non quaerentes
45 Nolite putare quia ego uos accuso apud patrem · est qui uos accuset moyses in que̅ uos speratis
46 si enim crededissetis moysi crededissetis et mihi · de me Enim ille scripsit   ·
47 si eni̅ illius scripturis non creditis quomodo meis sermonibus credetis